Latin
Cap. IX
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 191
Unproofread scanNot analysed yet
neum domos circuire solitum fuisse, pueris illum sequentibus, ac oleum, uinum, acetum, &alia condimenta ferentibus; postea domum alienam ingressum, cocta, aliis condimentis condire, &ea, quibus opus erat iniicere, deinde decumbentem comedere. Is Phyloxenus cum aliquando Ephesum nauigasset, tabernamque obsoniorum uacuam reperisset, caussam rei prius est percunctatus: cum uerò omnia in nuptias uendita esse audiuisset, lotus; dein de uel non uocatus accessit ad nuptias, &post epulas Hymeneum cecinit, erat enim Poeta dithyrambicus; &cum omnes magnopere delectasset, ei sponsus dixit, &cras ò Phyloxene hic cęnabis. respondit, si quidem obsonium quis non vendet. est &idem. Atheneus author Apicium virum praediuitem, &nobilem Ty berij temporibus fuisse, à quo &Placentarum nonnulla genera apicia sunt dicta. qui multa nummorum milia ligurisset, Minturnis versabatur, eo. quia hic multò prestantiores Smirneis Squillae nascebantur; &Alexandrinis astacibus. is cum audi uisset maioris magnitudinis squillas in lybia nasci, statim ne die quidem interposito enauigauit, &multa in itinere perpessus, antequam è naui egrederetur; sui aduentus vt potè insignis gulonis cum esset apud piscatores lybicos fama, ei pulcherrimas squillas ad nauigantes detulere; quas cùm conspexisset, &maiores esse minturnenses recordatus, &esset eos per contatus, vtrum nascerentur maiores ac praestantiones in lybia. illis respon dentibus non reperiri: priusquam terram attigisset iussit nauis Gubernatori vt Italiam versus iter arriperet. igitur si in hoc gu lonum; edaciumque hominum coetu reperiantur &Principes, &homines cuius vis condictionis, ac fortunae, facillimè à morbis capiuntur. oborta in eis vel ex qualibet leui occasione, putredi ne. alterantur enim facillimè Regum corpora, &illorum praesertim, qui nimis ociosè vitam degunt, vt non sit mirum si ab al terato aere, &mala qualitate ex Comete, onusto; interficiuntur.