Latin
Cap. IX
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 192
Unproofread scanNot analysed yet
vel alij excitati &ira perciti, ob sanguinis alterationem, à quo spiritus alterantur &corpora, &etiam animus, si quidem vt authores sunt Arist. &Gal. animi mores sequuntur corporis temperiem: tunc in eis, &morbi fiunt, &mors, &etiam in alijs dira cupiditas eos occidendi nascitur, in naturam bilis atrae, &exustae, alij humores conuersi. hinc ante Agrippae mortem, ut scribit Dion Cometes visus est, &eius mortem significauit. idem est authorante Ciceronis obitum, &Cometam visum fuisse. est Platina author quod ante Marci primi Pont. Max. mortem, visa fuerit crinita stella. sic ante Ioannis III. Pont. Max. obitum apparuit. quo tempore obijt &Narses cunuchus. qui cum à Sophya Iustini Imperatoris vxore, contumeliosis verbis ex Italia est reuocatus, Alboinum Longobardorum Regem ex Pa nonia aduocauit, qui cum valida manu Italiam petijsset, Mediolanum, &alias vrbes depopulauit. &ipse etiam à Nelmechide est occisus; uel vt Paullus Diaconus ait a Peredeo, cum quo etiam rem habuit Rosmunda, vti cum Nelmelchide, eius pellice. nam cum Alboinus Comundum socerum suum occidisset, ex ipsius caluaria pateram parauit, in qua coegit Rosmundam bibere: sicque iustè sui facinoris pęnas dedit. similiter &ante Sabiniani primi, Pont. Max. mortem visus est Cometes. &antè Adeodati primi, Benedicti secundi Pont. Max. &Constantini obitum est obseruata comata stella. qui Constantinus Iustinianum secundum Imperatorem reliquit. &ante Charoli Magni mortem, &Adriani primi Pont. Max. refulsit Cometes. simili modo ante Sergij. 111. Anastasij 111. Landi primi. Ioannis XI. Ioannis XVI. XIX. &XX. mortem Cometes apparuit. &antequam Gottifredus Hyerosolimis diem vltimum clauderet visus est Cometa. cuius vita integra, humilitasque ingens fuit, &erga Christum Dei Opt. Max. unicum filium, &nostrum redemptorem maxima pietas. nam cum Hyerosolimis Rex creatus esset, auream coronam habere noluit: siquidem homo pius dicta bat, condecens haud esse, in quo loco noster Redemptor spineam coronam tulisset, ipsum auream capiti accomodare. &ante quam Phocas Imperium acciperet visus est Cometa, Mauritij obitum praemonstrans. &ante quam Galeatius vicecomes apud Marignanum moreretur, spectatus est Cometes. similiter, &ante Pij IIII. Pon. Max.