Latin
CTVARIVS
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 20
Unproofread scanNot analysed yet
templatur, Musica nascitur At si continuam quantitatem me ditatur, illamque alicui parti applicat; ut in mundo toto (coelo &eius partibus consideratis) cosmographia dicitur; si particu lari mundi loco, topographia; si terram simplicem speculetur, Geometricus efficitur: si celum, Astrologus, si particulares syderum motus, Astronomus: quibus etiam in futuris rerum effectibus est usus vt ipsos dignoscere possit. Vnde hominis nati uitati astrorum motus applicans genethliacus efficitur. Verum non istis artibus satis fideris, ves quasdam nouas quaesiuit, &etiam parum homine libero dignas. Nam omissa magia naturali, quę cum nihil sit aliud quàm naturalis philosophia, pulchrum est rerum euentus ex ipsa pręsagire, vt sutura rimaret, acheronta mouit: hincque homo profanam magiam, sibi cacode mones in uocando, mirisque modis alliciendo comparauit: &huic non satis fidens, mortuorum fortasse genia, &illa praua inuocans necromantiam effinxit; &cum huic haud satis fideret, &terram &aquam, aerem &ignem contemplauit, sic geomantiam, hydromantiam, aeromantiam, &pyromantiam adinuenit. Similiter &auium dolatus, &exta animantium inspexit: &in homine modo manum contemplans, modo neuos, modo totum aspectum, chyromantiae principia, physionomiaeque inuenit. Cum terum cum tot tantaeque viae, vt futura praeuideamus sint, nulla magis uera, magisque tuta, &honorabilis est, quàm illa quae per vocatam magiam naturalem, siue philosophiam cognita est: qua Philosophi &Naturę sapientes vtuntur, vtuntur &agricolae, &mediem re reroteres, erante eum Pythagoras, &Plato, Melampus, &alij: in hac etiam insudarunt Hypocrates, &Galenus, &medici omnes: qua mediante &morbos praedicunt futuros, &eorum solutiones, &hominum tęterorumque animantium interitus, &corruptionem. Sic tempestates agricolę, sit futuram hyemem vel magis uel minus rigidam praecantant. Igitur si hac utatur quispiam, recte naturae arcana praeuidere diretur: quae vel in tellure uel in aqua, uel in aere fiunt ac praeuidentur. Habent enim omnia sua signa, vt vel procul suos effectus conspiciamus; sed cum multa sint &in terra &in aquis &in aere, ea quippe pulchriora censenda sunt, quae in aeris sublimiore parte fiunt: quales sunt omnes ignitę impressiones: inter quas meo quidem indicio Cometę principatum igi patum obtinent, de quibus modo sumus uerba facturi: Non solum quia in Metheorologia pulchrum sit scire quid sit Cometa; sed quoniam eius causas, figuras, colores, &effectus noscere quanto magis arduum est, eo magis sit &locundum.