Latin
Cap. I
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 21
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. I. De nomine Cometa ε, οί τε Vmigitur nostrum institutum sit, de Cometis pertracta re, occasione accepta ab illo, qui in fine iam elapsi anni 1577 apparuit perque duos integros fere mentes uisus est; illud in primis ex Aristotele praesari uisum est, nos in ijs rebus quae sensumreffugiunt, sat demonstrasse, si ad id quod esse potest reduxerimus omnia, ac ita in medium, vt tanquam probabilia sint afferamus. Itaque cum Cometa, qui Ciceroni Cincinnata dicitur, &à Graecis καμῦτιs sit ita dictus, non quod omnes Cometarum species comam habeant, atque post se trahant, cum plurimę tamen sint: sed quia crinitum sydus, comam trahens frequentius, &non longis temporum interuallis conspiciatur: &ab ijs quae frequentius accidunt quicquam denominari non fit incongruum. De cuius quidem Criniri syderis natura eo libentius scribere aggredimur, quando omnes quorquot fuere mortales, qui de hac aerea impressione tractarunt, tan quam portentum quoddam, &in terris minitantem faciem esse scripserunt. Vnde non immerito à Lucano timendum sydus dicitur, à Virgilio dirus Cometa, à Cicerone calamitatum praenuncius, ab Italico Silio lethalis, ®norum euersor, ab Araro diram famem afferens, bella, clades pestem, &innumera alia mala. Cuius caussas, elementa &prima principia pertra ctantes (nam in his scientiam esse, Aristoteles autor est) nuquid omnia tanquam signum &prodigium, quae supra a grauissimis uiris accepta sunt, portendere possint: uel potius ipsum crinitum sydus suapte natura tale sit, vt sterilitatem, bella, clades, intestinas, dira bella, pestem, &alia mala non solum praenunciare, sed etiam parere possit, uidere erit, &naturales eius caussas &effectus considerare. Quid Quid sit crinitum sydus ex sententia Anaxagora Claz omenij.