Latin · Elegiac couplet
PYRRHI STEFANVTII TVDERTINI PER
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 231
Unproofread scanNot analysed yet
Corduba Lucano caput inter nubila condit:
Sulmonis Naso gloria summa fuit:
Tullius Arpino vili monumenta reliquit
Perpetua, ingenij fertilitate sui.
Te quoque sic Baffus Curinaltum extollit alumnus.
Noscere eois, occiduisque plagis.
Scripsit de fuluis opus hic illustre Cometis,
Quot genera illorum sint, fore quodque monent.
Nunc promit numerum, populi sub nomine vestri,
Septenum, placuit Pythagoramque sequi.
Laetare ergo tuo Curinaltum nobile alumno.
Nam tibi maiores accumulabit opes.