Latin
QVO MENSE VIVERE POSSIT
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 232
Unproofread scanNot analysed yet
QVO MENSE VIVERE POSSIT EDITVS FOETVS. Ioanne Baptista Venandio Baffo Curinaltensi Medico Auctore. IHI certè si unquam, quidquam admiratione dignum, &mentis, indagine, uisum fuit: Honestissimi, simulque humanissimi Ciues. Id prae omnibus uel fuit, uel esse debuit, quod summus Orator, ac absolutissimus phylosophus Mar cus Tullius Cicero; in Scipionis somnio, de numero septenario adnotauit. Qui ab ipso nexus, no dusve, ac rerum omnium ferè conplicatio, constructioque ponitur. Quum si quis, mente procul à negotiis semota, ac in consideratione positus: ritè animaduer terit; optimeque considerarit: inueniet profectò nunquàm satis uel esse, uel fuisse septenarium numerum, à quopiam celebratum. Quum ipse à Monade Principium sumat. in qua fontem, numerorumque originem esse, quùm Pytagoras, tum &Zaratas ipsius Doctor, memoriae prodidere. Quinimmo μονας ε τὴ πὰν τῶν φτερόμενων quasi sit μονας robur &perfectio seminum omnium, vnde non immerito ipsi. deitas, ac bonitas attribuitur.