Latin
QVO MENSE VIVERE POSSIT
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 233
Unproofread scanNot analysed yet
Vt ex ipso omnia manet fluantque ac rursum uicissim ad ipsum Monadem omnia confluant, ac reuertantur; ut Orpheus quondam cecinisse uisus est. Quae non imperitè dicta uid bun tur, si quis ad haec inferna, caduca, corruptibilia vè: Platonico mbre collabatur, ac deueniat. vt si Ficino credamus primo lo co bonum, collocaturi sumus: deinde intelligibilę: post intellectum: rationem deinceps: &post sensus: hinc naturam: postremo sensiles qualitates, demonstrabimus. At si conuertamur in Orphei conuersione, non illepidè Trinitas mira obseruabitur: si Cęlio Rhodigino stemus. nam μονὰς cum sit principium. producit medium, &finem: medium; producta ad se ipsum retrahit: finis redeuntia perficit. quae omnia faciunt Mercurius, Ve nus, &Phoebus. nam Mercurius ad ipsum praecipue bonum prolectat. ad intellectum. Venus ad animam Apollo unde bo num, iustum, &pulchrum obseruabitur. Quapropter in septenario rectè conspicitur monas. ex matre enim numerorum dyada, ac Monade patre fit ternarius; ex duobus ternarijs &monade septenarius: ex ternario &monade quaternarius. vel (&rectius fortassè) ex duabus dyadis. hincque elementa quatuor eueniunt: quę &ipsa ex ternario fulta, ac stabilita sunt; ut Ma crobio placuit. ex quo numero quaternario, &ternario, septenarius conficitur. Completur etiam ex ternarijs &Monade: vel ex quinque &duobus. Hinc ex tribus septenarium consta re videtur: ex monade, &senario; ex binario, &quinario; ex ternario, &quaternario. quare &plenum septenarium meritò esse conspicitur: &idcirco fortissimus est numerorum. nam ex duplari, &triplari numero, &solidum, &cubus oritur. Ex ijs igitur, maximam numerorum necessitatem, videre licet; praecipuè, vero septenarij. Nam numeros ante Mundi animam fuisse Timeus Locrensis, non insimus Pytagoricus; &quem Plato est sequutus: scriptum reliquit. &anima quid erat apud ipsos, nisi numerus se ipsum mouens? in qua ratio λογίστηκοις dicunt; animositas, in est &cupiditas. Et quid aliud nisi animalis, vitalis, naturalis? quae monade coniunguntur, connectunturque cum elementorum qualitatibus, vel elementis ipsis: si elementorum substantiae substantiae ad solidum corpus fabricandum conueniunt. Ex quibus, tamquàm ex foecundo partu, nempe ex Monade Virgi ni, idest Palladi copulatur: nempe septenario. quoniam Pallas ex solius Monadis foecunditate, ac multiplicatione oritur. sed quae elementa uocantur sunt quatuor; tribus distincta locis. pri mo, medio, ultimo. qui combinantur, inter elementa Monadis nexu. primo enim in loco terraemotus, &uenti, fiunt.