Latin
Cap. II
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 24
Unproofread scanNot analysed yet
nigidio errones stellae, concursum, &congeriem quandam, uel congressum, in quo congressu, ut refert Plutarchus, se se illustrant planetae, hincque apparet Cometa, &cum sic inter sese appropinquant, ut se contingere uideantur; tunc ut Franciscus Vicomercatus ait: longioris syderis, quod ueluti comatum sit, seu crinitum: faciem reddunt, illorum in vnum confuso lumine, &interuallo, quod inter illa sydera est, illustrato: &ueluti inflammato, aut syderum colore infecto, &etiam Anaxagoras uolebat ut sydera ex se ipsis flammas emitterent, &Comam inquit Phyloponus, &magnitudinem, vel paruitatem: (nam maiores, &minores Cometę apparere poterant,) ex eo habere poterat cometes, cùm sydera longius inter se distabant; praesertim si aliquae ex fixis, &inerrantibus stellis, illis se seadiunxissent, minores comatae stellae eò uidebantur, quando in unum cogerentur ac minori interuallo difiunctae essent, quae sydera erant ut ait Alexander Aphrodisiensis, Saturnus, Iupiter, Mars, Venus, atque Mercurius. Vnde Anaxagore nil aliud erat Cometes, quam symphasis, vel contactus istorum quinque errantium sy derum. Hanc eandem sententiam, etiam Democritus in Italica phylosophia illustris, habuit, qui rerum principia atomos faciebat. erant enim ipsi Democrito atomi insensibilia, ab indi uidua corpuscula: qualia in solaribus radiis, intra fenestrat, vel alicuius rei fissuras, peruagari cernuntur, quam de atomu opinionem; post Lucretium Scipio Capicius ita decantabat.