Latin
Cap. II
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 23
Unproofread scanNot analysed yet
quam sententiam, habuit fortè ab Homero litterarum principe, &alumno (ut Plinij verbis utar) qui ita de Oceano scriptum reliquit. Οκεανόν τε τεῶν γενεσιν καὶ μετερα τῆτιν. &paullo inferius hanc eandem sententiam conscripsit, dum ita ait. Οκιανοῦ ὃς περ γενεσις παντεσσί τε τυκταὶ. Hinc est ut Poetae, Deos; per stygem aquam iurantes, introdu cant. Coeterum alię rationes, cur sic Thales milesius senserit: apud Heraclidem ponticum uidere est. dicit enim Milesium Thaletem rerum omnium, ac mundi totius generationis primordium aquam asseruisse; quoniam aquę natura cum facile in singula mutetur: uarias formas induere solet. Indeque est, ut pars eius euaporans, aer fiat: cuius iterum tenuissima portio, in aetherem abit: subsidens autem aqua, &in coenum con uersa: rellus euadit, quam opinionem ab Homero, Thaletem accepisse Heraclides censet, nos uerò à foenicibus ipsum accepisse, putamus, ut supra diximus, sed vtcumque res se se habeat: &Homerus plurima, ab Hebraeis, &foenicibus habuit, Coeterum in hac Ionica phylosophia, etiam Anaxagoras Clazomenius floruit: qui Laertio ex Apollodoro referente: uixit Olympiade 70. &ab urbe Cond. Glareano supputante, anni arant 253. &a primo Consulatu Iunij Bruti, &T arquinij Col latini nouem, iste Anaxagoras, primus, materiam primam hyle appellauit, quae nox apud Auerroem frequentius legitur, &Cometam nihil aliud esse dicebat, quàm errantium stellarum, quae alio nomine Planetę dicuntur; &Pub.