Latin
Cap. VI
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 39
Unproofread scanNot analysed yet
nam cum tellus sit sua natura frigida, &sicca, ignis calidus, &siccus, aer calidus &humidus, aqua uerò frigida &humida; qualitates istae, cum inuicem lite, pugnant, uel amicitia conciliantur, tunc non solum elementa inuicem transmutantur, quae sunt corpora simplicia; uerum &composita corpora fiunt. nam cum ignis amittit, siccitatem, humiditateque se induit, efficitur aer. &sic de aliis est dicendum, in quibus facilior est ut ait Arist. transitus: dum inter ea maior adest amicitia, &symbolus, ex quibus corporibus postea duae exhalationum species fiunt, altera quae uapor dicitur, qui frigiditatem, &humiditatem, quodammodo retinet altera, quae exhalatio dicitur: quae duae res maximè, ut inferius dicemus differunt. nam fieri non potest ut aliqua res gignatur, nisi alia corrumpatur. quod hisce carminibus Capicius adnotauit. Quare non poterit corpus formarier vllum, Ni uis leti aliud perimat, compage soluta Qua prior alterius constabat forma perempti; Non etenim quicquam sit, ni certa intereat res.