Latin
Cap. VI
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 39-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ex illis igitur uaporibus, siue ut Diuus Thomas ait, ex humida exhalatione, nubem fieri; contingit. quae cùm sit uaporum humidorum, siue exhalationis humidae congeries, fit ut huc, &illuc, &a uento propellatur, &etiam, si magis sublimem locum petierit, ab aeris rotatione circumferatur. at non quaelibet nubes, potest, sic in altum ascendere; prohibentibus uaporibus crassioribus, &terrestrioribus, ex quibus fit talis nubes. Vnde ut ait Metrodorus, aquosi uapores; sunt, nubium materia. efficiens uerò caussa, &coeli lumen, &motus, ac etiam uaporum natura. nam tellus numquam attrahitur, neque à Coeli motu, neque etiam ab ipsorum syderum lumine impediente grauitate; quae in tellure, est differentia specifica. quę ab Auerroe terrestreitas nuncupatur, ad differentiam aliarum terrae qualitatum: quas specierum constitutiuas Alexander Aphrodisiensis nocabat. Ex his igitur colligere possumus quanto in errore uersentur stoici omnes, &eos sequuti Anaximenes, Seneca, &Seruius; qui putant, nubes ex densato aere, oriri. neque nubes a nebula alia ratione differt; nisi quod nebula est quaedam nubis Dis bis superfluitas, in aquam concretę, ut Arist. adnotauit.