Latin
Cap. VI
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 40
Unproofread scanNot analysed yet
quare optimè Hyppocrates dixisse uidetur; qui nebulam in aere coherentem &continuam; aquam esse statuit. unde cùm nubes fiant liquore egresso in sublime (ut Plinij uerbis utar) fit ut quando in supremam aeris regionem abit, ibi contineatur, &ab aliquo coeli lumine illustretur. quae cum sit illustrata, tunc erat, secundum Heraclidis opinionem Cometa. At vapor, uel in prima aeris regione fertur &tunc nebula magis est, quàm nu bes, est enim nebula ut ait Diuus Thomas sterilis nubes; quoniam aquei illi uapores cum sint magis densi, in altum ex sua natura eleuari minime possunt: hinc igitur dicebat Arist. nebulam potius serenos, quàm pluuios dies protendere. quippe quae veluti nubes infoecunda, &semine exhausta existat. nam ut ait Olympiodorus, quantum residuum est in nube, ut frigescat, &exarescat; totum id esse nebulam. ideo quatenus siccum in aquam non mutari; quatenus frigidum decidere in deorsum. quod etiam non solum frigido est tribuendum, sed partium grauitati, quae in frigido existit. Si uero in aeris secunda regione feratur iste uapor, &ut supra diximus inspissetur, &uniatur fit nubes. at si magis tenues sint isti humidi uapores, tunc fit magis clara nubes, &magis in sublime uehitur, &ibi illustratur: illustrari eodem modo potest, quo aliae nubes, circa Solis or tum, &occasum illustrantur. &uarios induere colores: prout magis, &minus gignitur ex simplici, puriorique materia nubes, &sic Heraclidi poterat Cincinnata differentes habere colores. Boetho. uero uisum est, quod nubes fiat ex aere denso, ut stoici affirmabant, unde sum nubes densa in altum ardere flagraret, &combureretur; tunc dicebat, quod illa nubes sic accensa esset Cometes. quae cum nimis insipida sit istius hominis opinios hac relicta; altera est tractanda. De sydere Caesaris.