Latin
Cap. IIII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 76
Unproofread scanNot analysed yet
igitur puluis bombardicus, cùm pulueri propinquus est, accidit, ut igne accenso in uno pollinis aceruo, accendatur, &reliqua congeries, modò modica sit, &debita inter ipsas congeries distantia. sic in Acontio Comete fit: quoniam materia quae extra Acontii Cometae corpus comburitur, cum ipso non continua tur. neque etiam iaculamenta illa perdurare possunt, quoniam ipsorum materia, non est tenax, &uiscida; uti illa quae Acontium Cometam facit: ut fit quùm in rebus istis inferioribus, tum &in discurrentibus vocatis astris. de quo Comete sic etiam Ma milius egit. Excurruntque procul, volucres imitata sagittas Arida cum gracili tenuatur semita filo Sunt autem cunctis permixti partibus ignes Qui grauidas habitant fabricantes fulmina nubes. Coeterum cùm sermo sit à nobis de pyriuolo factus; nomen