Latin
Cap. IIII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 76-2
Unproofread scanNot analysed yet
quippe huius crudelis machinae apposite à Brasauola inuentum. quoniam (in nocte praesertim) ex ipso ignem euolare conspiciamus. cuius inuentio casu potius, quàm arte, &industris fuit. Cum enim acriter inuicem Veneti, &Genuenses pugna rent: dissidio ob id orto: quoniam Veneti in Imperium Ioannem Caroli si ium, Constantinopolitanum Imperatorem redu xerant. qui ab Andronico lanuensibus opem ferentibus expul sus fuerat. &pretii loco Zenado insula accepta, quae olim sub Priami dictione erat; dum Troiae regnum incolume fuit. igitur bello ob hanc caussam inter istas Respub. flagrante: dum Theu tonius quidam uel bombardicum puluerem pararet, uel medicamentum, aliudve quid moliretur: ignis in polline fortè fortu na incidit, unde facto impetu uasto: mortarii operculum longè est iaculatum, &etiam bombus exauditus est. ille uero callidus cachodemon, occasione accepta; &terebrare ferrum est ag gressus, &puluerem ex saligno carbone, nitro &sulphure para nit. deinceps polline, &pila, ex ferro, plumbo, lapide, uel quodam alio corpore, in fistulam ferream intromissis; sonitum per tenuem rimulam igne concepto, dedere. cauernae, ex quo sonitu, ac bombo; huic primùm Machinae, nomen est molitum. quae uerè detestabilis est, &ut ait Ludouicus Ariostus in homi num perniciem inuenta, sic enim de ipsa loquitur. O maledetto, ò abominoso ordigno, Che fabricato nel tartareo fondo Fosti per mandi Belzebu maligno; Che rouinar per te disegnò il mondo. quem imitatus est Achilles Bochius, ita dicens.