Latin
Cap. VII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 84
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VII. Eratias Cometes, qui cornu faciem representare videtur: est &inter Co netas numeratus: quoniam &stellae figu ram aemulatur. tamen loco cornae, uel barbae, quandam supra eminentiam habet, quae cornu representat imaginem, ac formam. a qua &nomen est sortitus. quippe cum graecis κεράτως, cornu sit dictum. cùm enim illa sicca exhalatio sit partium dissi milium, fit ut pars magis elaborata, magis à corpore coelesti attrahatur. quae illa est, quae cornu similitudinem gerit. ut in crinito sydere Caesaries, &in pogonia barba, quae sub ipso Come te conspicitur amen corpus quod Geratiam Cometem procreat, ex magis terrestri materia constat. Coeterum quis nequaquam autumet, quod quamuis translatitie Ceratias Cometa, sit à cornu similitudine dictus: illa flamma quae κεράτων representat, ex terrestriori materia ut Cornigerum animalium cornua; constet: quoniam ex puriori, &tenuiori materia, in Comete isto cornu constituitur, ideo magis attrahitur à syderibus, &sic cornu facit. Contra autem in animalibus sit, nam cum pili, &ungues dentesque constent ex terrea materia, sic &cornua; unde fit ut in animalibus terrestrioribus reperiantur, quae cum mole corpo rea uigeant magna, etiam bifidas ungulas, nec ualde magnas habent. unde Boues cornua habent, quia ipsis bifidae ungulae sunt. &cornua II.