Latin
Cap. VII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 85
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER &cornua ideo in superiori capitis parte habent, quum primoribus dentibus careant. siquidem ut ait Arist. nullum cornigerorum utrinque dentatum est, superne enim primores dentes non habent, quippe cum natura hinc adimendo, addiderit cornibus; &alimentum quod in eos dentes digeri oporteret, in cornuum incrementum absumitur. sunt uero in animalibus bi na cornua; quoniam &binis lateribus scatent, dextro scilicet, &sinistro. tamen &Asinus Indicus cornu in frontis medio possidet: &tamen ungulas haud fissas habet. sed uero non ut alii Asini, ungulas tam maximas habet: nec est in summa capitis parte, ut in animalibus bifidis cornu reperitur. reperiuntur etiam &alia animalia, ut ex Acliano, &Arist. habetur. &etiam ex viro omni ex parte Doctissimo Hyronimo Mercuriale; quae unicum sortita sunt cornu, ut Monocerotis, Rinocerotis, &Oryx. de quibus &Plinius, &Columella etiam uerba fecere. nec etiam inter serpentes de est Cerastes, serpens qui cornu habet, &idcirco ita solino referente uocatur; Cuius longitudo ad duo cubita protenditur; &ab Auicenna cornuta dicitur. nec minus inter nomines reperti sunt, qui cornu haberent. nam apud Amatum Lusitanum me legisse scio; Peterum repertum esse, qui supra frontem habebat cornu. in mulieribus uerò cornua gigni non possunt, nisi deficiant menses. siquidem per mensium expurgationem, solet materia illa terrestris, quae in cornua transmutatur, expurgari. unde nec etiam podagra laborare solent, ut Hypp. hisce uerbis dixit γυνὴ οῦ ποδαγρία, ην μὴ τα καταμητια αὐτεν ἐκλιπῃ, quem sic uertit Aloysius Luifinus. Inuisam haud patitur mulier, querulamve podagram, Ni frustrata suo tardent huic mestrua cursu. quoniam haud satis est, ut ait Galenus partium cupathia &patiendi procliuitas, nisi &humorum redundantia adsit: quae adesse non potest, dum menses fluunt, si tamen probè fluant. &hinc etiam est, praeter alias assignatas caussas quod mulieres bar bam non producunt. at deficientibus menstruis solent &ipsae etiam barbatae euadere: ut Hypp. tradente Phaetusae, Pytheae uxori euenit: cui, cum foecunda esset; &maritus in exilium actus esset: ex dolore, &uiri carentia, multo tempore suppressi sunt menses. postea dolores, &circa articulos rubores sunt oborti. Haec uero cum contingissent, &corpus uirile est factum, &hirsuta penitus euasit, barbam produxit, &ei uox aspera facta est.