Latin
9.1 to 9.4
Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 9.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis uero uia Regia quam Galenus monstra uit incedens /experiri eam in corporibus temperatis distemperatis aegrisque uoluerit calefacientem. non ualde inueniet. Paulus praeterea Aegineta Galeni Simia, calefacere eam scribit in primo ordine, cui Constanti nus quoque monachus consentit. Volunt leges cum qui semel malus sue rit, semper eodem in genere esse praesumendum malum, sed Arabi ca illa Galeni Editio, non semel tantum, sed sere singulo quoque capite multifariam labitur unde fit ut exigua illi fides sit tribuenda. Numeraui ego eadem pagina, qua de populo scribitur, errores plus quam quinquaginta, inter quos capite de Lolio, quod populum proxime praecedit pro tertio ordine primus scribitur, ut mirus mirandum sit, in populo pro primo scribi Tertium quod certe uidere poterat is medicus qui ea Galeni uolumina castigauit, quae sunt secundo loco formis excussarnisi omnino caecus fuisset, quum Galenus ab initio capi tis dicat. Lolium esse calidius iride et proximum medicinis acutis in calore &siccitate. Mitto quod in calce li. vi. deest pars capitis ubi de gingibere agitur. Et deinceps capita. xxiii. Vide igitur quam temere, ne dicam ipudenter bonus ille corruptor potius quàm corrector, manes Galeni si bi apparuisse ofinxerit, &castigatum uolumen obtulisse. Et ne me etiam putes haec fingere subscribam capita quae desunt Ea sunt huiusmodide Zythor fermento Mentha Hed ysaro Hemerocalo Hemioniti deHerigero. Eryngio Thalietro Thapsia upino domestico /&Sylue stri Thlaspe Lactuca Thymis dea radice Visco-Viola Cauda equi na, Equino foeniculo Isatide sopyro. Salice. Quis igitur Graecae lectio ni non magis accedat, non tot errandi discriminibus subiecta quot con munis illa quae ex graeca ad Arabicam, Ab Arabica ad nostram linguam peruenit, Eoque saeculo quo latinae et graecae litterae pessumi erat. Quae etiam graeca lectio Paulum medicum grauissimum, et Constan tinum non usque quaque aspernabilem, consentientes habet. Ad de si pla cet et graecum (quisquis ille suerit) qui multorum Cap. libri d simplici bus medicinis Galeni, summas collegit. Et Auicennam quoque ipsum capi tercecli. ubi seriosius quam aliis locis de hac Arbore scripsit.