Latin
9.5 to 9.7
Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 9.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
quod uero alibi calidum in tertio ordine dixerit, ex eadem puto radice natum, ex qua et Serapionis et communis traductionis error pullulauit ex uitio so uidelicet exemplari. praeter hec omnia, ipsa quoque rei experientia quae caeteris omnibus antistat, graece lectionis ueritatem confirmat, quae si uera sunt, certe populeum Myracopum frigidum iudicandum in quo, praeter populi fructus &adipem, modice calida, reliqua om nia sint frigida, Et bona eorum pars, Ad supremos usque ordines atto litur. Neque his in hac parte accesserim, qui non aegyri, hoc est nigrae &communis populi, fructus, recipi in hoc anguento iubent, quoniam sit calida, sed leuces hoc est albae, quam uulgo apud nos uoce parum ut sit, mutata, albaram uocant, ad frigidum inclinantis, Ego. n. leucem quoque ipsam calidam potius quam frigidam puto scribente de ea Gale no, quod mixtae est aliquo modo temperaturae, ex aquea tepida, &terre stri tenuata substantia &quod abstersiuae uirtutis est particeps. Quam Ga lenus ipse. v. Tractatu eiusdem libri de simplicibus medicamentis, a calido fieri docuerat, inuenio etiam apud Galenum &Paulum Aco pon διαιγύρου hoc est per populum διαλεύκες legisse non memini. Haec sunt quae de uestra controuersia mihi alioqui (ut nosti) occupato in praesentia occurrere, Quae si tibi satisfecerint, Gratias age luci uerae Quae noctem meam radio suae uirtutis illustrarit, si minus, imbecilli tati me adscribito non uoluntati. Vale. Finis Libri Primi. παν ain T.