Latin
CAP. XXVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 102
Unproofread scanNot analysed yet
&Theophrasto, Philinum quendam nullo alio cibo per totam vitam vsum fuisse, quam solo Lacte. Quum igitur sint Lactis commoda, vt notauit? Galenus, &succi bo nitas, &nutritio; qui perfrui indiget hoc suedo, multa priùs sibi proponere debet, ne concepta frustetur spe. Namque, etsi comune sit in omnibus, qui Lacte indigent, quod cibus bonum generant succum, &qui cita per venas distribuatur illis est necessarius, monebat tamen commoda illa attendi non debere, nisi ab optimo Lacte, quod quale sit digito. penè commostrat, vt inferiùs examinabimus. Parùm verò eius integritas prodest, nisi benè ab animali concoquatur: aliàs enim, nec nutriet, nec bonos faciet humores. Coctionis impedimenta, alia sunt ex parte Lactis, alia ex parte sumentis. Ineptum est Lac, non absolu tè, verùm respectiuè, vbi nempè qualitas naturae aduersatur eius, qui alimentum attendit, quòd &summus ille Medicinę? Dictator, Lac nutrimentum, quibus videl cet secundum naturam alimen tum est, alijs verò non. Ex parte sumentis verò impeditur coctio ob actiuarum insignem excessum. etenim si frigidius nanciscatur membrum, acescit Lac, sin verò calidius, nidorem patitur; vtrobique verò ineptum euadit nutritioni. Vi. tiatur quin etiàm ex praesentia praui humoris: quùm enim lenissima constet substantia, concedit facillimè in succi malitiam, duplicatque naturae labores. Quapropter non nisi temperatis, purisque corporibus Lac conuenit, ijsque, qui patulis gaudeant canalibus deuehentibus. Eleganter prosequebatur haec Galenus, cuius ego integram libenter referam sententiam.