Latin
CAP. XXVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 103
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi enim, nec Lactis qualitas quicquam nutrientis naturae est aduersa, &viscerum transitus faciles propter venarum amplitudinem sunt, qui ita sunt affecti, ij commodis Lactis fruuntur, omnis eius incommodi expertes. Etenim notam hanc Lacti inurunt, quòd flatus excitet, quam quàm probae coctio, &viarum libertas praeueniant hanc noxam. Neque si subsequantur, desinet in posterum optimum gignere succum, ius nobis dicente Pergameno. Neque mirandum est, si Lac dicimus bonum succum generare, etiam si aliquid habeat flatuosum; nam in vniuersum bonum succum generare dicimus, quętumque post coctionem ad bonum humorem transmutantur, hoc est ad sanguinem, hic enim humor est nobis amicus. Lac igitur praestat animalibus egregium, atque vberrimum alimentum. CAP. Digi