Latin
NANALIST
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 113-2
Unproofread scanNot analysed yet
NANALIST. reliquum adhuc recens, neque in Caseum concretum, quod verè S issum Lac dicitur, efficax est contra rosiones, vstionesque ab exitialibus loc. tit. medicamentis factas: illitum enim magis adhaeret, &eo nomine acrimoniam retundit. Neque dissimile dica viribus Lacti, quod Coctu dicit Paulus. Optimum in biliosis fluxionibus, &in colliquationibus ad ventrem nutantibus. Praesertim, si consimile aduertas parandi opificium, quòd tùm absoluitur, quùm Lac aequaliter crassius, ac dulcius erudo cuadat. Altera verò quinetiàm ratione crassius redditur Lac, absumpta serosiori parte, vt serie, loc. cit. &&verbis vtar Aeginetae; fit autem hoc, vel per ignitos silices in Lac immissos, vel per ferreos cy 10. Simpl lindros, vt docebat Galen. quibus non leuem adstringendi vim Lacti conciliari ipse sperabat. Quapropter optimum remedium praedicat Dysenterię, &omnium ventris acrium fluxionum, Paul. I. cit. praesenim, verò si fuerint biliosae. Quod si decoquas ex Dioscoride cum calculis marinis ad dimidias, vlcerosas quinetiàm ventris fluxiones Tetr. 1. ser. adiuuat. Neque reformidat Aetius cinerem deciduum ex ignitis silicibus, aliò quin sibi suspestum, quum potiùs commoditatem inde expeChr. 4. ctet in putredinosis vlceribus. Omnes praecedis solertia, certaque enchyria nobilis ille Mehodicus Cęlius Aurelianus cum suo Lacte PręcoDic cocto, vel Diacocleon, certissimis obseruationibus sic praemunitus, vt admirari non desinam, &Lectorem lubens illuc relegem. Vitimum tandem assignabimus locum Lacti Primario, quod Graeci πρωτογάλα dicunt; est autem id, quod post editum foetum emulsum suerit. Mirùm verò, cur protinùs concrescat, si super cineres calidos parùm percalefiat, quùm tamèn mox à partu serosissimum sit Lac.