Latin
NANALIST
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 116
Unproofread scanNot analysed yet
An quòd statim à partue mammis secedit spongiosa densitas, quam Colostra dicit Plinius, indeque colostratos appellat infantes, densato Lacte Casei in speciem. Quinimò Colostris, ni admisceatur aqua, in pumicis modum coeunt duritia. Quapropter nequè mirandum, si perniciosa sint Asinarum pullis, si quando biduo à partu maternum Lac gustauerint. Primarium igitur Lac suapte natura in concretionem pronum, tepidis cineribus concretum, dicitur à veteribus Comicis Pyriasten, Asiaticis verò Galeno testante Pyriephtum, Latinis verò ex praenarrata causa Colostrum. Est autem ab omni alia substantia purum, &corpus abundè nutrit, satiùs tamen est cum melle comedere ex Aetio, secus difficilius est ad coquendum, &succi crassioris, atque tardiùs per aluum fecedit. Philippides apud Athenae. περιεφθων, id est Colostri memidit, &credit hec omnia vocare Macedones Epideipnidas, caenarum nempè corollaria, &accessiones, nam à coena commessantium, &perpotantium sunt hae omnes cupedie, Haec igitur absoluit, atque praestat Lac, vel leui cultura.