Latin
CAP. XXXIV
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 129
Unproofread scanNot analysed yet
Nequè enim fieri potest, vt quum mali succi corpus totum fuerit, boni succi reperiatur Lac. lllùc collimant accuratae obseruationes, quas recensuinius, vt optimum, atque egregiè temperatum Lac nanciscamur. Quale certè erit, vt verbis Galen. vtar, Si sanguis Nutricis quàm op1. de T. V. timus sit: porrò is talis erit, qui nec flaua abundat bile, nec atra, nec pituitosus est, nec serosus, nec aquosoliquore permistus, Iuuenculae, &seniores paucum, &nutritioni ineptum, hae quidem ob caloris inopiam excrementorumque prouentum, illae quod vtilior pars cedat in corporis augmentum. Quapropter monebat Columella, Primum effoetae Canis partum amouendum, quoniam tyruncula, nec rectè nutrit, &educatio totius habitus aufert incrementum. Adolescentem tamen laudauit Varro, vt refert Cęl. Rhodig. Annis enim, inquit, vt sanguis deterior, sic Lac. Notabat, &damna ex impuro Lacte Hippocrates. Si Nutrix non u 4. de. mor. sana fuerit, sed hiliosa, aut aquosa, aut sanguinea, aut pituitosa, Lac etiam malum puero generatur. –Et Puer si de Nutrice Lac non purum suxerit, sed biliosum, veluti dixi, morbosus fit, ac debilis: &in praesens maximè affligitur quandium Lac prauum, ac morbosum bosum suxerit. Prosequitur verò, &damna pituitosi recensere, quae tamen in calculum terminantur. Morbida proindè Nutrix, vel intemperata, vitiosum, atquè intemperatum Lac gignet, non secusac quibus prę caloris inopia, vitiatur, vel animi passionibus sunt obnoxiae, inutile, atque execrabile Lac profunditur. Sed haec adeò nota, vt pudeat in re, vel mulierculis clarissima diutiùs immorari.