Latin
CAP. XXXVI
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 130
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXVI. An proli alendae necessarium sit Lac Matris: Euocant interim, &nos Phauorini quae relae, vicem infantis dolentis, matriqu succensentis, Quòd non integra sit mater, sec contra naturam, imperfectum, atque dimidiatum matris genus: peperisse, ac statim à sese abijecisse. Aluis. se in vtero sanguine suo, nescio quid, quod non videret: non alere suo Lacte, quod videat iam viuentem, iam hominem, iam matris officia implorantem. Redarguit insuper ex mammarum officio, quas natura foeminis dedit liberorum alendorum, non ornandi pectoris causa. Tertium ex impietate, &imminenti periculo. Pleraequi ista prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum concorporis, generis Humani educatorem arefacere, &extinguere, cum periculo quoquè auersi, corruptique Lactis laborant. Quartum ex corporis, &animi Quare inquinatione. Quae malum igitur ratio est nobilitatem istam nati modo hominis, corpusque, &animum benè ingentatis primordijs inchoatum, insitiuo, Quintum degenerique alimento Lactis alieni corrumpere? Quintum deducit ex mutui amoris obliteratione. Vnculum illud, coagulumque animi, atque amoris, quo parentes cum filijs natura consociat, interscindunt, aut certè quidem diluunt, deteruntque.