Latin
CAP. XXXVII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 139
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc enim, reliquis omnibus ad propositu affectum vtilius, praedicat Galenus, Quippè cum tenuissimum sit, &minimè coaguletur, &quoqui versis ocijssimè in corpus digetatur; eget autem horum vtriusque, cui ventriculus laborat, vtique ne coaguletur, communis commodi gratia. omnibus enim id est commodum, vt quoquouorsùs digeratur, propterea quòd, &celeriter mutati est opus, &quòd viae, per quas alimentum transit, iàm conniueant. Tutiùs quinetiam est Asininum; nàm, etsiquandò solum cum pane summatur, tùm citiùs subducitur, tùm minimè est statulentum, sed nec in ventre cogitur. Quapropter praeconium iure metitò meretur Araetei; Lac bilem non generat, benè nutrit, in caseum non spissescit, quae Lactis virtus est. Duram quinetiam aluum, non solùm emollit, Lacteque omni magis subducit, verùm, Purgantia inter medicamenta, omnium mitius, tranquilliusque existit. Quantùm vero Serum à reliqua Lactis natura succi bonitate superatur, tantò alia omnia, quae ventrem deijciunt, superat; ob id Veteres ad aluum subducendam, hoc potu plurimo vsi sunt. Vera proindè curatione, sedaturus Hipp.