Latin
CAP. XXXVII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 140
Unproofread scanNot analysed yet
ventris dolores, Lac Asininu propinat aegroto, quò refractaria iam exturbata causa mali, opportuno gaudeant membra lenimine: haec verò egre giè Lac Asinae praestat, vel Galeni testimonio. Gargarizatur quoque faucibus vlceratis ex Plinio, experientiaque compertum praedicat, eius potu liberatos quosdam à Chiragra, atque Podagra. Calculosis quinetiàm prodest, tùm quòd hepatis, &renu calidiorem intemperiem temperat, Phlogosimque ex dolore emergentem lenit, &arcet, tùm etiàm quò l mordaces purgat ichores, solutamque Vessicae, &Vreterum vnit substantiam. Singulare est hoc munus nostri Lactis: etenim sic affectis, reliquorum quidem animalium est prohibendum, consultore Galeno, Vnum verò Asininum concedendum, proptere à quod caeteris omnibus est tenuius. &Ruffus Ephesius magnum profitetur vsum Asinini Lactis ad vlcerum mundiciem. Vix credam hebetes adeò inueniri homines, qui tantùm tribuant eius tenuitati, vt firmissimam lapidum conpagem dissoluere valeat: quapropter, vt haec iusta censura mulctantur, sic indigna suspicione notatur Lac Asinae, tamquàm lapidi generando futurum obnoxium.