Latin
CAP. XXXVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 160
Unproofread scanNot analysed yet
-13 εἴ τι νητον De Notis optimi Lactis. Arefecerunt, ni fallor, quae hucusque lucu brauimus certa nobis viam ad dignotio nem optimi Lactis, ne tamen hęsitanti scrupulus aliquis in posterùm sit reliquus, optimorum Auctorum ductu iter arripiemus. Proba Diosc. Candidum, aequali crassitudine, optat Gal. v Lac sit, egregiè temperatum, siquidem, quod optimum est, id gustanti, olfacientique, planè suaue, intuenti candidum, equabile, ac liquidi, crassique medium apparebit. Paulo sat est, quod sit moderatum crassitudine, copia, colore, odore, sapore. Plura desiderat Aetius. Saluberrimum, inquit, est Lat purum, ac syncerum, nequè amaritudinis, nequè aciditatis, nequè salsedinis, neque acrimoniae, nequè graneolentiae partiopes, sed vt ita dixerim, odoratum aut odoris expers, aut siquidem modicè odoratum fuerit, palàm est, quòd &gustantibus dulce erit, vtpotè modicae dulcedinis particeps. Prolixiorem tandèm communicat obseruationem Auic.