Latin
CAP. XXXVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 161
Unproofread scanNot analysed yet
Lactis substantia sit aequalis, &quantitas, &eius color attineat albedini, qui neque sit fuscus, neque viridis, neque citrinus, neque rubeus, eiusque odor sit bonus, in quo non sit acredo, neque ponticitas: &ipsius sapor dulcedini attineat, in quo non sit amaritudo, neque salsedo, neque acredo, &vt declinet ad multitudinem quandam, &vt eius partes sint similes, &tunc non sit subtile fluuidum, nec multùm grossum, caseatum, neque diuersarum partium, neque multae spumę. Lac enim laudabile, &temperatum est, in quo aquositas, &Caseitas sunt aequales. Haec ille. Proindè vt suspicionem omnem tollam, duo animaduerto; primùm de colore Lactis non aduersari, quę modo ex aliorum mente recensebamus; ijs quę ex Aristotele disputantes superiùs determinauimus; excessum namque albedinis negamus tantùm optimo Lacti, contineri tamèn sub genere albedinis, non diffitemur. Quapropter Paulus Mediocritatem coloris iurè desiderabat in Lacte, veritus in puro candore substantiae impuritatem, Quod Quod verò de Lactis sapore secundo loco animaduerto, non dissimilem habet solutionem.