Latin
RMNALTIIS
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 178
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter mirum videri cuiquam non debet, si controuersum adhuc sit apud Celebres Auctores, à qua nàm harum virtutum fiat in Lacte Coagulatio, quod posteriùs breuiter discutiemus. Dubitari quinetiam posset, an mutatio haec, quam patitur Lac, sit concretio, vel incrassatio, quandò hu ius conditio appositissimè congruere ipsi videatut. Est enim incrassatio, sicci consistentia, humido abeunte. Agnoscit, &haec efficientes causas, frigidum, &calidum; à calido quidem humidum educente; euaporante enim humido, incrassatur siccum, &consistit: à frigido autem calidum exprimente, cum quo humidum simul recedit, coeuaporante. Et quod magis vrget, Exymius Praeceptor sanciuit, mollia, sed non humida, non incrassari, sed concrescere; humida verò incrassari, velut Lac. Diutius huic scopulo nec haereo, ne quis mihi vitio vertat, quod Algazeli Auerroes, Permutare de quaestione in quae. Dispositio stionem est operatio sophystica. Satiùs proindè erit Coagulationis modos ab eodem Libauio propositos attendere: sunt verò Segregatio, &Comioc. cit.