Latin
RMNALTIIS
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 179
Unproofread scanNot analysed yet
praehensio. Est autem Coagulatio per segregationem, quùm quibusdam segregatis, reliquum concrescit. Per compraehensionem, quùm totum simul compraehensum, remistumque, ad vniformem stibstantiam coagulat. Haec docet ille in Enchyria naturae aemula. Marcellus Donatus vir mitabilis ingenij, in Exercitatione cum Hieronymo Mercuriali credit Lactis Coaloco cit. gulationem fieriper Compraehensionem, ita vt partes ipsae aqueae minimè separentur, sed vnà cum alijs cogantur. Pace tamen sua, reluctatur experientiae voluntarium hoc placitum. Textabitur quisque Opilio, rudisue Bubulcus, à Lactis Coagulatione illicò secedere Serum, vel spontè, vel breuiori tempore diffracta Placenta: statim enim, vniuerso supernatante Sero, descendit, quod verè concretum est, fundumque vasis petit. Fiet igitùr Lactis Coagulatio, non per compraehensionem, verùm per segregationem. Est autem quod segregatur, atque cogitur, terrestre; aqua enim, nec igne concrescit, sed exuritur: nullum proinde aliud erit in Lacte superstes, prę ter Caseum, quod Coagulationem substineat.