Latin
LACASSIMISICA
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 18
Unproofread scanNot analysed yet
nouam adepturus perfectionem. Quapropter insigne hoc officium, dum indagare est animus, conferet interim structurae consideratio, quae nostram manu ducat speculationem. Nulla indigent disquisitione, situs, &figura mamarum, quae cuiusque sensui exponuntur, quas verò eutis occultat, artificiosa reuelat inspectio. Iae Glad Scitè summus Dictator: Hippocrat. mammas reposuit inter glandulas, siquidem communes ob tineant reliquis cum glandulis conditiones; sunt enim σπογγῶδες, ἄραιαι, καὶ πίονες spongiosae nempè, rarę, &pingues, quapropter iurè merito eas nuncap. 26. de cupabat Ruffus Ephes. Cornes seuiter sub pingues, Glandatque friabiles. Huic veritati subscribunt celeber sibus c. 28. rimi Anatomici A, Vuessalius Coripheus, quem 104. adamussim sequitur Andreas Laurentius, ipsaque autopsia dux fidissima textatur. Inter dermida, &carnosam membranam, vbi colligitur adeps, plures obseruantur carunculae amygdalarum figura, agglomeratae maiori cuidam glandulae adipis benificio, &fibrarum, ex carnosa membrana; minutissimis irrigatae myriadibus venarum, atque arteriarum, quae tortuosis gyris, itque plicationibus, tandem in papillam candicantes terminantur. Quem verò primarium corpori praestent vsum, controuersum adhuc inuenio apud Auctores. Mirabilis Hippocrates talem agnoscebat glandularum vsum. Ne ni loc. cit.