Latin
LACASSIMISICA
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 19
Unproofread scanNot analysed yet
niahumectatio in corpore insit. Nam si etiam quid ggnatur humoris, non statim nimia humectatio inde successerit; reflectitur enim, &consumitur, tùm nultum, tùm modicum in ipsas glandulas. Atque sic reliqui corporis redundantiam glandulae sibi lucrifaciunt, &alimentum hoc est ipsis coalescens. In fine addit. Sed glandulę in pectoribus mammae nuncupantur. Tandem verò certa illatione concludit. Commoda verò habent superioribus similia, &reliquam corporis redundantiam auferunt. Haec adeò eleganter confirmauit in progressu vi mirùm sit Hieron. Mercurial. studiosissimum alioquin Ir Censuta lib. Hippocratis leuibus quibusdam, ni fallor, coniecturis, fidem libello de Glandulis derogasse, quum tamen solida doctrina, cocherente, laudabili methodo, concinnaque loqutione vndique ornetur. Insuper librum sub hoc titulo secompilasse textatur. Hippocr. quòd si ad manus Galeni non deuenerit, quid detrahit nostro conmentario? Non enim eam tunc supponimus exemplarium copiam, quae nunc typorum beneficio circumfertur. Verùm tanti fiat Gal. censura, vt quod ipse non approbat, quisque reprobet, quandò nostrum velut adulterinum exclusit, aut repudiauit? At omni remota tyrannide, hoc vnum aequidem plurimi facerem, si ab Hipp.