Latin
CAP XLVII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 184-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP XLVII. Ventilantur aliorum opiniones de Coagulatione, propria proponitur, ac confirmatur. 7 T igitur firma coalescit Lac compage, etiàm improprio, quod dicebant, Coagulo, sic nonnisi externo hoc affequitur auxilio, dubio forsan, atque superuacaneo spiritu illo Coagulationis internae credito principio. Commodè namque eius reijciet operam, qui sciscitabitur, num praesens, vel absens haec operetur? non secusac absentia Gubernatoris Nauis causa est subuersionis, cuius erat praesentia causa salutis. Si praesens igitùr, Lac sempèr coagulabitur in mammis, quod tamen falsum.