Latin
CAP XLVII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 185
Unproofread scanNot analysed yet
Quodsi se tueatur loci asylo, cui locati demandatur conseruatio, tunc arguo; Spiritus hic per te Lacti est connatus, atque naturalis, igitur non potest, non coagulare; eoque magis, quòd in propria sphaera summis polleret viribus. At illud certè eliminat hoc inuentum, quòd cùm Coagulatio sit motus in Lactis perniciem, sequeretur, quòd si Lac haberet hoc effectiuum principium intrinsecum, naturaliter includeret suae destructionis auctorem. Tantoque minùs absens spiritus hic Coagulationem operabitur; positiuo namque effectui, positiua assignanda erat causa; praeter id, quòd superstes frigidum haec moliretur, quod tamen ipse euitat. Et vt liberè fatear, non video necessitatem, cur nouum hoc introducatur ens in naturae ditionem. Etenim, quod suspicatur vago nimium motu discursurum Lac, ni proprijs coerceretur compedibus, vanum est; trahitur namque non mittitur in membra alimentum; tantoque minùs spontè illuc repit. Neque verò concretum Lac, quod ab infantibus vomitu reijcitur, illud fateri cogebat, vt ab hac virtute in stomacho fuerit coagulatu, poterat enim, &ob loci frigiditatem concrescere, nec non quandoque à calore humidum resoluente coagulagulari.