Latin
CAP. XLVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 197
Unproofread scanNot analysed yet
vnica in substantia effectuum hanc diuersitatem, quorum causam dum inuestigat, respondet, plurmas esse huiusmodi species contrarium agentes, Non illae quidem prima ratione, &se se ipsis, ac praecipuè, sed secunda, &ex accidenti. Si igitur sua spontè, nulliusque medij interuentu, agant, propriè dicuntur, primaque ratione agere, si medio agant interuentu, non autem se ipsis, ex accidenti, tùm agere, perquè secundam rationem dicuntur. Haec quantùm faciant ad sui Probl. solutionem, non laboro, illud certum est, nostro doctrinam hanc accomodari nullo modo posse; quùm, vt dicebamus superiùs, Coagulum nullius medij interuentum, &coagulet, &congulata dissoluat. Aliàs verò, duin querebat, cur Proll. 106 nonnulla medicamenta, licet vniformia, virtutem contrariam habeant: respondet, quia insunt ijs indiuidua, minimaque corpuscula per interpositionem, non confusionem. Non ergò, inquit, absurdum, in alijs, atque alijs Mastiches particulis, contrarias virtutes &qualitates resultare, neque inter se confundi, quia natura eis tantùm corporibus legem illam inser uit.