Latin
CAP. XLVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 198
Unproofread scanNot analysed yet
At verò neque sapit haec doctrina Peripateticos Latices, sed lutulentos suscitat Democriti, &Epicuri atomos. Quapropter, etsi hęresim hanc Philosophicam ad suam reuocasse originem sat confutasse est, ne tamen fautoribus iniuriam inferre videar, haec obiter obijciam. Primùm Mastichem, verbi gratia, non futuram vnum quid, sed multiplex, non mistum, sed aggregatum, quod &Alex. non recusat, proponens pro exemplo globum arenę madefactum, atque exiccatum. Secundò neque esset vniformis, vt ille censebat, &homogenea, quùm diuersas, oppositasque contineat naturas, diuersis in portiunculis. Quid igitur, dicent, admittes ne saltem Mastichem sic coagmentatam futuram difformitèr vniformem? At neque hoc patiar; vix enim talia reseruabo animatis, congruo in sensu Et ne diutiùs vagemur importuno in loco, neque nostro Coagulo doctrina haec aptatur. Siquidem, admissa coagmentatione illa minimarum partium, quarum aliae Coagulationem promoueant, destruuant aliae, vel hę viribus sunt ęquipollentes, vel non: Si primùm, numquàm sequetur Coagulatio; quùm tantùm illae valeant in construendo, quantùm hę in destruendo. Sin imparibus sint viribus, vna tantùm necessariò succedet prae agentis praedominio, partiumque reluctantia.