Latin
CAP. XLVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 201
Unproofread scanNot analysed yet
Crederem ego Coagulum, etiam putu, nostris in visceribus dissoluere sanguinis grumos, Lacque coagulatum, non proprietate, neque per accidens, verùm necessaria quadam praeuia actione, quae pro diuerso subiecti statu, diuersimodè ipsum necessariò afficit. Illudque primùm suppono, quod nemo sanus, puto, controuertet, ad hoc, vt Coagulum Lac afficiat, necessarium esse, vt singulis eius priùs se insinuet partibus, quod &nostri testantur Opiliones, atque Bubulci, rudicula dum agitant tatispèr Lac post iniectum Coagulum. Lac agitat ficulneo ramo Diosc. Schiston paraturus. Antiquior Hometus, coalitum vulnerum Martis Coagulationi lactis comparat, modumque interim praescribit. ος δὲ ὅτε ὀπὸς γάλα λευκὸν ἐπείγα μενος συνέπηξεν ὑγρὸν ἑονὲ μάλα δὲ ὧκα περιστρέφεται κυκόωοντι. „Vt autem quandò Coagulum Lac album agitatum condensauit, „Liquidum existens: valdè autem velocitèr Circum coagulatur miscenti. In hunc vsum prouida Natura tenuitate partium ipsum ornauit, nec ociatur intrinseca caliditas. Vtigitùr concretam adoritur substantiam, ipsam quoquò versùs penetrare satagit; scindit proproindè, atque diuidit: cuius operis, etsi non leuia obseruaremus rudimenta, dum in vasculis experiremur, foeliciori tamèn euentu in visceribus haec absoluuntur, innato calore promouente exitum.