Latin
CAP. XLVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 202
Unproofread scanNot analysed yet
Vt igitur Coagulum in minima scidit concretam massam, abacto hinc suffocationis metu, satagens tunc insurgit expultrix, molestamque detrudit, atque propellit sub Casci, comminuti specie: neque enim Lacti Coaguli vi iam corrupto, quoquò modo reuiuiscere daturHaebescit interim coagulatiua vis illa sibi à ventriculo olim impertita, ineptamque nacta materiam, diffracta resoluitur. Haec de Coagulatione, viribusque Coaguli sat pro re proposita no bis dicta sunto. CAP. L. Soluuntur reliquae dubitationes proposita TRat altera dubitatio: Si partes non praeessent actu in Lacte, non separarentur, at separantur, praeerant igitur, quod nos in superioribus negabamus. Non difficilem, puto, futuram argumenti solutionem, neque forsan aberrabit quis, si vniuersam ratiocinationis materiam deneget. Etenim, neque separari propriè, neque partes Lac habere, nisi quantitatiuas existimamus. Ea namque verè dicuntur separari, quae actu priùs existentia, vnicam constituere videbantur magnitudinem, vt partes domus, nauis, necnon ex varijs uerealibus confusus acer nus. Aliud proindè nobis est in nouas secedete substantias, aliud separari.