Latin
LACASSIMISICA
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 21
Unproofread scanNot analysed yet
Vter verò suam confirmare debeat, &valeat oppinionem rationum sulcris, quòd optat Vir Clarissimus, modo pensitemus: Illud non dubito, contrarium elici ex Philosophi doctrina: prętereo lubens, quod Aristot. molle sit humidum, faemina: verò frigida, &humida; quod Hippocrati subscribat, dum locum mammarum inanem, atque fungosum praedicat in faeminis, hoc tandem omne problematicum dogma euertit. In maribus etiam Lac fieri potest, verùm caro ijs spissa, mulieribus fungosa foraminulentaque est. At mirabilis Hippocrates sensuum criterio, atque artificioso discursu eas profert rationes, quae vt eius verbis vtar, cogunt, atque concludunt. Quapropter, vt comitatem in Auct. lib. de Natura Pueri, quà de Lactis generatione, aequi, bonique consulam, sic praesentem conniuentiam non habeo quo excusem. Quàm verò congrua, atque consona sit prolata sententia Hippocratis doctrinae, atque Galeni placitis probare nunc super sedeo, veritus beneuoli Lectoris taedium, quamquam in re tanti aemolumenti congredi, nunquam sit digredi. CAP; Dig. CAP. X. ae 5 Prosequimur mammarum expendere vtilitates.