Latin
LACASSIMISICA
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 22
Unproofread scanNot analysed yet
Edulam hanc mammarum operam confirmat, non solùm irrefragabile allatum ratiocinium, verùm propriae substantiae natura, materiae indoles, fidaque obseruatio, non in ualentibus modò, verùm etiam in ęgrotantibus. Nemini dubium esse reor, quin aptissimam subijciat semper materiam futuris operibus prouida Natura, qua propter rarum, atque fungosum mammarum corpus, non alium dicam constitutum fuisse in vsum, quàm excipiendis redundantijs. Suasit hęc olim Peripateticorum Princeps. Plus quoque alimenti carnem ex laxitate sibi admittere; quippeque laxior copiosius capere instar spongiae possit. Sic refluum lucrifaciunt alimentum, inque candidum succu transmutant, mensibus instantibus, neque adhuc erumpentibus eleuantur, si quid vero in humoribus vitium aut effrenis malitia corpus vexat, admittunt, eanque vix, aut nunquàm propellunt. Altera vero, quàm pręstant mammae in corpore vtilitas est, partium internarum fotus, atque custodia. Vt enim aduentantibus occurrunt iniurijs, proprioque dispendio contentarum consulunt integritati, sic vices rependunt communicati sibi caloris, insensumque visceribus arcent frigus, praecipuè vero ijs animalibus, quibus in pectore sita sunt vbera. Postremus tandem mam marum vsus, seu functio, est in Lactis opificium.