Latin
CAP. XLVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 213
Unproofread scanNot analysed yet
Refert Atheneus quod Caseum recente singulis accumbentibus in Copide Laconica dari mos fuit, deliciosum conuiuarum munus: &nostra aetate apud Heluetios quibusdam in locis, Caseus coenę proemium &terminum esse consueuit; comunicante hęc nobili auctore Antiquitatum Conuiualium in &Martialis. in D sticis Si sine Carne voles ientacula sumere frugi Haec tibi Vestino de Grege massa venit Verùm quid emendicatis titulis auctoritatem ipsi concilio, dùm licet illustribus testimonijs, reique euidentia singulare conuincere alendi officium. Non suspectae fidei testem adduco Hiplib 2. de Def. pocratem. Caseus, inquit, robustus est, &aestuosus, &alit. Quae quidem verba ex proposito explanabimus sequenti capite luculenter. Caseus igitur cibus vbique semper habitus est validus, atque robustus: maximè eo delectabantur Aristophanis aetate Remiges, &Nautae: non secusàc militaris apud Romanos censebatur vti Spartianus de Hadriano. Cibis etenim Castrensibus in propatulo libenter vtens, hoc est Larido, Caseo, &posca, exemplo Scipionis Emiliani, &Metelli, &auctoris sui Traiant. Bellicosissima Germanorum gentem Caseo victitare referunt, qui mores eorum natrant: &Tartari hodiè, ac innumeri populi, qui propè Polum, Caseo affluunt, atque fruuntur.