Latin
CAP. XLVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 214
Unproofread scanNot analysed yet
Inter hos Vestrogothi, magne, illius peninsulae, Scandię dictae, non ignobilis pars, supra omnes incolas Aquilonares maximè commendantur, quod nulla gens illis similis sit in confectione Caseorum, ob vberrima Pascua. Caseos enim tàm magnos plerumque conficiunt, vt duo robusti viri, vix vnum ad breue spaciu deferre possint, commodante hęc M. Olao Nobili Aquilonarium rerum Scriptore. Apud nos verò Rusticis, balulis, remigibus, &quibus laboriosissimum vitę genus, Casei vsus perpetuus, laborumque creditur amuletum: Non malè Plato Caseum recensuit in victu frugali; ex quo Lacon ille apud Plutarchum, εἰ τυρον ἔχον οὐκ ἀνεδιόμην ὄψιου; si Caseum haberem, non desiderarem obsonium. Apud Varronem, salem, &Caseum edere prouerbium est ex veterum consuetudine, pulmentarij vice eo vtentium. Xenocratris tandem frufiugalissimam illam extollit continentiam, suus ille Caseolus; adagium iactari solitum de cibo, qui per quàmdiu durat, priusquàm absumatur.