Latin
CAP. XLVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 216
Unproofread scanNot analysed yet
flatum, atque adstrictionem, &ciborum auersionem facit, crudum, &incoctum. Euadet quis forsan, suspectum incusans testem: at verò nequè declinabit Galeni censuram, qui in commento haec habet Neque si quidem aliàs bonum aedulium est Cascus, vt pote qui crassum succum, &coctu difficilem pariat. Neque proptereà Auctori fidem, me iudice, derogabit, is enim fuit, cuius scripta congruo iurè Hippocraticis copulauerit Antiquitas; neque indigna laborioso commento existimauerit oculatissimus Pergamenus. At illud vrget, quòd doctrina haec reluctatur obseruationibus, rationi, sibiquemet; ita vt commodè iaciat quis Catonianum illud Scomma, Conueniet nulli, secum, qui dissidet ipse. Etenim lib. de Veteri Medicina haec habet. Caseus non omnes homines laedit, sed sunt qui ex ipso repleti, ne tantillùm quidem offenduntur, immò gracilibus mirabiliter etiàm conferre proditur. Non inficiatur tamen aliquos malè habere à Caseo, pro naturarum diuersitate, attamen illud verissimum infert, nobisque opportunum; Si verò toti naturae humanae malus esset, omnes vtiquè laederet. Quod tamen, vt nostram confirmare, sic superiùs propositam conuellere videtur sententiam. Praeterea substantia alendo accomodata, ac familiaris, voluptate iudicatur: sic monebat Gal. Nam alimenta, quae tota substantia ab alendis nimalibus sunt aliena, ea, aut non prorsùs, aut insuauiter manduntur. At maior hominum pars ippetens est huius alimenti, igitùr obtinebit substantiam alendo accomodatam. Ac tandem, si quae adduximus nullam ministrarent certitudinem, quis eò dementię deueniet, vt sensum propter rationem, vel auctoritatem relinquat?