Latin
CAP. XLVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 217
Unproofread scanNot analysed yet
Sugillabunt tot Nationes à mundi incunabulis ad nostra vsque tempora, tot hominum conditiones, inculpata, ac penè athletica fruentium corporis habitudine, quibus Caseus familiarissimus est, atque innoxius. Vulgi se exponet ludibrio, qui talia controuertet. Dum haec perpendo, succurrit insignis illa Galeni decisio ad altercates de Mellis bonitate, vel malitia, quae nostrae causę egregiè aptatur. Omnes homines, inquit, nen vnum ab initio habuerunt temperamentum, neque si habuissent, immutabile ipsum aetatis cursu, aut in temporum anni, ac locorum commutationibus tueri potuissent: vt nunc omittam, quòd ijdem homines vite institutis, ac victus ratione, natiuum corporis habitum immutant. Caseus quidem optimo corpoiis habitu praeditis, aetate vigentibus, robustis visceribus, vitaeque genere laborioso vtentibus prodest, atque conducit: Sedentarijs, Senibus, aegrotis, vel a morbo reualescentibus, suspectus. Eapropter non iniuria Hipp. quò curam acutè laborantium susceperat, eius nobis tunc damna recenset, cuius aliàs ingenuè professus fuerat beneficia. Et nisi me animus fallit, dirimit ambages omnes idemmèt Hippoc.