Latin
222
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 222
Unproofread scanNot analysed yet
Nemo sanus, ni fallor, reclamabit, aut controuertet celerem, aut tardam elementorum victoriam, consistere in modo substantiae, vt notabat Vallesius in comento ad Tex. Hippoc. Cibi alij quidem celeriter vincuntur, alij contra. Praeterea reddens ipse rationem, cur, vt notabamus, carnes Bubulae egrè in entre concoquantur, inquit, Protereà quòd crassi, &multi sanguinis est hoc animal, &carnes graues, itemque Lac, &sanguis. Quorum autèm animalium Lac tenuè, est, &sanguis similiter, eorum etiàm carnes consimiles sunt. Haesitabit quis, cui nam ex coctionibus futurus sit contumax? omnibus dicam ego: etenim cibus coctu facilis, non potest esse maximè nutriens; Nam eorum, quae velocitèr nutriunt, veloces, quoque fiunt excretiones Hipp. secus verò, quòd in summo est nutriens, adhaerere id debet, &firmitèr affigi, non autem prętenuitute diffluere. Quòd si pręter coctionis difficultatem, succum glutinosum, crassumque adijcias, vt ille de Suilla, Caseum nostrum iam digito praemostrasse videberis.