Latin
223
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 223
Unproofread scanNot analysed yet
Testatur insupèr Galenus, vti debere Athletas alimentis op timi succi, sed crassi, ac viscosi, Indigere verò cibocorruptu, ac euaporatu difficili; etenim, quae facilè concoquuntur, facilè item alterantur, &corrumpuntur. Contra, quae concoctu sunt difficilia, non facilè, quoque tùm alterantur, tùm corrumpuntur. Caseus igitur, dum ex propriae substantię modo, nulli controuerso, vtinam non suspecto, in singulis coctionibus alteranti renititur, maximò erit comodo ipsi alendo, hincque iurè Robusti nomen sibi ven dicat, quamuis à iusta possessione hunc exturbare nonnulli nitantur, vt posteriùs dicemus. Robusti insuper nomen Caseus meretut, quòd plurimùm tribuat corpori alimentum. Ex cibis namque singulariter roborantur vires, interque extrinsecas praecedentes causas, quae robur facultatis augent, cibum recenset Galenus. Sic veracissimus Senex. Cibus, vt sano robur, ita aegrotantimorbus. alibi verò dum imbecillioribus cibarijs breuem vitam, Gal. in Comento. Imbecilius cibus haud alius intelligi potest, quàm qui parùm alimenti corpori exhibet. est verò imbecillus forti, atque robusto contrarius. Quinimò Romanus Hippoc. C. Celsus, cibos valentis, medię, aut imbecillae materię, dum considerat, Id valentissimum, inquit, voco, in quo plurimùm alimenti est. Plurimùm alere Caseum, nemò controuertit, quùm perpetuus sit cibus eorum, qui multùm laborant, vt superiùs dicebamus. In ciborum verò faed by Goc facultate dijudicanda, si credendum est experientiae ex Diocle, nemo credo ambiget, corporibus ex Casei vsu robur accedere: seu quod plurimùm praebeat corpori alimentum, illudque minimè difflabile, seu naturae quadam proprietate. Vt enim vinum dilutum Galeno, &Lactuca Hipp.