Latin
224
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 224
Unproofread scanNot analysed yet
debilitatem quandam corpori indu cit, sic eidem Gal Stechas vniuersi corporis robur auget, Seni verò Alica, &Similago cocta, praeter alendi vim, fortia sunt, ita vt ex Similagine panes, fortissimos appellet; non secusàc recentia omnia maiorem, quàm alia fortitudinem habent, Proptereà quòd, inquit, propinquiora viuo sunt, ob idque viuentibus familiaritate quadam substantię conuenientiora. Non dubito ex his quatuor propositis conditionibus, nonnullas coincidere, vel nonnumquàm se subsequi, vt notabat Celsus. Ferè verò sequitur, vt quò valen. tior quaeque materia est, eò minùs facilè concoquatur, sed si concocta est plus alat. Vt vt sit, robustus iurè meritò dici potuit, ac debuit Caseus tot nominibus insignis; praeter id, quòd assignat Hippoc. Robustus quidem, quia proximus generationi. Cuius sententię vim non planè is assequetur, qui superiorem negliget in qua Hipp. Quorum prosequitur naturam. Qua volucrum, inquit, rebustum quid habent, &alunt, &inflant. Robusti quid habent, quia generatio est animalis.