Latin
LACASSIMISICA
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 23
Unproofread scanNot analysed yet
E verò mirabilis haec vis γάλακτοποιητικὶς: seu Lactifica, vt nemini hucusque fuit controuersa, pręter quàm vnico Auctori, vt mox dicemus, sic comuni quodam iure maribus etiam se insinuat, portentoso quodam, atque mirando euenlib. 5. de tu. Refert clarissimus Praeceptor Franciscus BoAlim. c. 24 namicus mensis Serenissimi Francisci Medicei Magni Ducis Etruriae caseum ex Tauri Lacte fuisse appositum, hircinum verò se obseruasse in Mosellana Praefectura. Impendimus, &nos aliquando non facilem operam robusto inueni, atque carnoso, cui insuetum ocijum, opimaque mensa eam collegerant tandem in mammis redundantiam, quae infanti alendo forsan etat suffectura. Quapropter, &si textura illa venarum, atque arteriarum mammas pereptanlum in maribus obscura sit, attamen nemo sanus, his admonitus, cum Andrea Laurentio malibus denegabit. Non diffiteor Lactificam hanc ficultatem deberi faeminis, ijsque dici posse naualem, quando summus Naturae Interpres aliquandò sanciuerit, naturale illud dici debere, quod vt plurimùm fit.