Latin
235
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 235
Unproofread scanNot analysed yet
rùm tamen, inquit, cum past commestionem parua ex eo sumitur quantitas, os stomachi corroborat. explicat verò Arnaldus in com. ad Carmen illud tulgatum. Languenti stomacho Caseus addit opem. tunc conducere, quùm ventriculi tunicae multa obducuntur pituitae copia. Si namquè antiquo Caseo, vel multum Coaguli habente vtatur, acuitate illa phlegma incidet, atque absterget. Hoc &agnouit Plinius, dum veteres praedicat stoma1oco cit. cho vtiliores, inuito Delecampio, qui suadet ex in Anvot. Diosc. atque restituit inutiliores. Vindicat quinetiam Villanouanus ab irrisione Poetam, congruo aptato sensu Carmini illi, Si post sumatur, terminat ille dapes. Quodcumque enim vltimo loco sumatur, coenam claudit. Quapropter Arnaldus illud, termi nare, non refert ad Coenam, verum ad dapes, hoc in sensu, quòd Caseus sumptus post cibum, terminat ipsum, quia facit cibum descendere ad illum locum, in quo viget digestio, scilicet ad fundum stomachi. Aliam refert vtilitatem veteris Casei ipse Rasis, quod satietatem nimiam, loco cit. atque fastidium, quod ex dulcibus, &vnctuosis in ore stomachi prouenit cibis, aufert. At Dios. loco cit. cor. vetustiori illud tribuit, vt aluum egregiè sistat, quod &agnouit Plinius, illudque insupèr obseruat, corpora à tali Caseo insigniter minui. Quod verò appositissimo ratiocinio Gal. inuenerat, experimentum tandem confirmauit, Cascum vetustissimum tophis conducere: quibus &subscribit Arabum Princeps, &P. Aegineta. Cgnouit &ille insuper in Caseo abstersionem, mundificationem, &extenuationem, quaproptèr Caseum Antiquum praedicat ad vlcera cachoethica vtillimum. Succedunt differentiae, quę à sapore sumuntur. Caseus namque, vel sapidus est, vel insipidus.