Latin
236
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 236
Unproofread scanNot analysed yet
Fatuum cum Seruio quà de Lacte, hunc si dixeris, non errabis: om ni tamèn caret hic suspicione caloris, neque ipsum vetustate lucrifacit, praeuentus à corruptio ne. Arrogat sibi longè, latèque recentis Case dotes, tùm in alendo, tùm etiàm in stomaci familiaritate, membrorum beneficentia, corp ris auctione, ventrisque mediocri subductione Prohibet &hic ex Auic. apostemari plagas, qua dò fluentes repellit humores, illitus oculorum inflammationibus egregiè confert, Dysenteri prodest, optimus hęmoptoicis ex eodem aucto re, vniuerso corpori vtillimus promptitudine alendi. Insulso insuper &Caseo vtitur Hipp. peruicacibus superandis muliebribus fluxionibus. Quapropter iurè Gal. ijs subscribere videtur, qui in expositione ad Hipp. contex. Crassum facere oportet aridè, recensent Caseum recen6. Ep. com. tem inter cibaria reddentia Crassum cum siccita te, &bonis succis corpus replentia. Salsus verò, vetusti sequitur conditiones, praeter id, quod testimonio Dioscor. &Plinij, corpus minuit: Icc. hincque arrepta occasione docet, &in totum salsa minuunt corpus, etiàm inuita censura insulsissimi Delecampij, qui salsi restituit, derogans vniuersali, &verissimae propositioni.